monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 15, XXV <<<     >>> XXVII

Caput XXVI

1 Iam vero quod Noe homini iusto et, sicut de illo scriptura veridica loquitur, in sua generatione perfecto (non utique sicut perficiendi sunt cives civitatis Dei in illa inmortalitate, qua aequabuntur angelis Dei, sed sicut esse possunt in hac peregrinatione perfecti) imperat Deus, ut arcam faciat, in qua cum suis, id est uxore, filiis et nuribus, et cum animalibus, quae ad illum ex Dei praecepto in arcam ingressa sunt, liberaretur a diluvii vastitate: procul dubio figura est peregrinantis in hoc saeculo civitatis Dei, hoc est ecclesiae, quae fit salva per lignum, in quo pependit mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus.
2 Nam et mensurae ipsae longitudinis et altitudinis et latitudinis eius significant corpus humanum, in cuius veritate ad homines praenuntiatus est venturus et venit. Humani quippe corporis longitudo a vertice usque ad vestigia sexiens tantum habet quam latitudo, quae est ab uno latere ad alterum latus, et deciens tantum quam altitudo, cuius altitudinis mensura est in latere a dorso ad ventrem; velut si iacentem hominem metiaris supinum seu pronum, sexiens tantum longus est a capite ad pedes, quam latus a dextra in sinistram vel a sinistra in dextram, et deciens, quam altus a terra.
3 Unde facta et arca trecentorum in longitudine cubitorum et quinquaginta in latitudine et triginta in altitudine. Et quod ostium in latere accepit, profecto illud est vulnus, quando latus crucifixi lancea perforatum est; hac quippe ad illum venientes ingrediuntur, quia inde sacramenta manarunt, quibus credentes initiantur.
4 Et quod de lignis quadratis fieri iubetur, undique stabilem vitam sanctorum significat; quacumque enim verteris quadratum, stabit; et cetera, quae in eiusdem arcae constructione dicuntur, ecclesiasticarum signa sunt rerum.
Sed ea nunc persequi longum est; et hoc iam fecimus in opere, quod adversus Faustum Manichaeum scripsimus, negantem in Hebraeorum libris aliquid de Christo esse prophetatum.
5 Et fieri quidem potest, ut et nobis quispiam et alius alio exponat haec aptius, dum tamen ea, quae dicuntur, ad hanc de qua loquimur Dei civitatem in hoc saeculo maligno tamquam in diluvio peregrinantem omnia referantur, si ab eius sensu, qui ista conscripsit, non vult longe aberrare, qui exponit.
6 Exempli gratia, velut si quispiam, quod hic scriptum est: "Inferiora bicamerata et tricamerata facies eam," non quod ego in illo opere dixi velit intellegi, quia ex omnibus gentibus ecclesia congregatur, bicameratam dictam propter duo genera hominum, circumcisionem scilicet et praeputium, quos apostolus et alio modo dicit Iudaeos et Graecos; tricameratam vero eo, quod omnes gentes de tribus filiis Noe post diluvium reparatae sunt; sed aliud dicat aliquid, quod a fidei regula non sit alienum.
7 Nam quoniam non solas in inferioribus mansiones habere arcam voluit, verum etiam in superioribus (et haec dixit bicamerata) et in superioribus superiorum (et haec appellavit tricamerata), ut ab imo sursum versus tertia consurgeret habitatio: possunt hic intellegi et tria illa, quae commendat apostolus, fides spes, caritas; possunt etiam multo convenientius tres illae ubertates evangelicae, tricena, sexagena, centena, ut in infimo habitet pudicitia coniugalis, supra vidualis atque hac superior virginalis, et si quid melius secundum fidem civitatis huius intellegi et dici potest.
8 Hoc etiam de ceteris, quae hic exponenda sunt, dixerim, quia, etsi non uno disseruntur modo, ad unam tamen catholicae fidei concordiam revocanda sunt.